Biblio > Sources > 524

Type de textesource
TitreEpistolarum centuriae duae. Quarum prior innovata, altera nova
AuteursLipse, Juste
Date de rédaction
Date de publication originale1590
Titre traduit
Auteurs de la traduction
Date de traduction
Date d'édition moderne ou de réédition
Editeur moderne
Date de reprint

Theodoro Bernardi S[alutem] D[icit].

Bene habet, mi Theodore, de amico illo nostro: extra metum sumus, imo extra suspicionem. Ille viuit (ex litteris eius mihi constat) et viuet, vt spero, in multos annos. Heu dolorem meum, si aliter! Variis virtutibus amorem nostrum meretur et certe amore. Quod quaeris a me de Apellaeis illis lineis, verasne eas censeam et quales, ad prius respondeo veras. Nec fas ambigere nisi si fidem spernimus historiae omnis priscae. Ad alterum nunc sileo et censeo vt prius ab amico illo nostro quaeras, cuius ingenium grande et capax, diffusum per has quoque artes. Mirificus ille vir est et quem Homeri verbis iure appelles δαΐφρονα ποικιλομήτην [[1:δαΐφρονα ποικιλομήτην entem varia mente praeditum]]. Ego coram aliquid tecum, quem decretum mihi visere ineunte hoc vere atque vna cum Henrico Spiegelio meo amplecti. Amo vtrumque; vterque me amate. Lugduni Bat[avorum], Prid[ie] Kalend[as] Mart[ias].

Dans :Apelle et Protogène : le concours de la ligne(Lien)